1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum
iudicari apud iniquos et non apud sanctos
2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt
et si in vobis iudicabitur mundus
indigni estis qui de minimis iudicetis
3 nescitis quoniam angelos iudicabimus
quanto magis saecularia
4 saecularia igitur iudicia si habueritis
contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
5 ad verecundiam vestram dico
sic non est inter vos sapiens quisquam
qui possit iudicare inter fratrem suum
6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
7 iam quidem omnino delictum est in vobis
quod iudicia habetis inter vos
quare non magis iniuriam accipitis
quare non magis fraudem patimini
8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt
nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes
neque adulteri
10 neque molles neque masculorum concubitores
neque fures neque avari neque ebriosi
neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
11 et haec quidam fuistis
sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt
omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
13 esca ventri et venter escis
Deus autem et hunc et haec destruet
corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
14 Deus vero et Dominum suscitavit
et nos suscitabit per virtutem suam
15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt
tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur
erunt enim inquit duo in carne una
17 qui autem adheret Domino unus spiritus est
18 fugite fornicationem
omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est
qui autem fornicatur in corpus suum peccat
19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est
quem habetis a Deo
et non estis vestri
20 empti enim estis pretio magno
glorificate et portate Deum in corpore vestro