1 melior est generatio
cum claritate
inmortalitas est enim in memoria illius
quoniam et apud Deum nota est et apud homines
2 cum praesens est imitantur illam
et desiderant eam cum se duxerit
et in perpetuum coronata triumphat
incoinquinatorum certaminum praemium vincens
3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis
et spuria vitulamina non dabunt radices altas
nec stabile firmamentum conlocabunt
4 et si in ramis in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur
et a nimietate ventorum eradicabuntur
5 confringentur rami inconsummati
et fructus illorum inutilis
et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur
testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio
erit
8 senectus enim venerabilis est non diuturna
neque numero annorum conputata
cani sunt autem sensus hominibus
9 et aetas senectutis vita inmaculata
10 placens Deo factus dilectus
et vivens inter peccatores translatus est
11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius
aut fictio
decipiat animam illius
12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona
et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum
sine malitia
13 consummatus in brevi explevit tempora multa
14 placita enim erat Deo anima illius
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum
populi autem videntes et non intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia
15 quoniam gratia Dei et misericordia in
sanctos illius
et respectus in electos illius
16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios
et iuventus celerius consummata longam vitam
iniusti
17 videbunt enim finem sapientis
et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus
et quare munierit illum Dominus
18 videbunt enim et contemnent
illos autem Dominus inridebit
19 et erunt post haec decidentes sine honore
et in contumelia inter mortuos in perpetuum
quoniam disrumpet illos inflatos sine voce
et commovebit illos a fundamentis
et usque ad supremum desolabuntur
et erunt gementes et memoria illorum periet
20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi
et traducent illos ex adverso iniquitates
ipsorum