1 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei
quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
2 respondens Tobias dixit
pater quam mercedem dabimus ei
aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
3 me duxit et reduxit sanum
pecuniam a Gabelo ipse suscepit
uxorem ipse me habere fecit
et daemonium ab ea conpescuit
gaudium parentibus eius fecit
me ipsum a devoratione piscis eripuit
te quoque fecit videre lumen caeli
et bonis omnibus per eum repleti sumus
quid illi ad haec dignum poterimus dare
4 sed peto te pater mi ut roges eum
si forte dignabitur
medietatem de omnibus quae adlata sunt
sibi adsumere
5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem
et rogare coeperunt ut dignaretur
dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
6 tunc dixit eis occulte
benedicite Deum caeli
et coram omnibus viventibus confitemini illi
quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est
opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna
magis quam thesauros auri condere
9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata
et faciet invenire vitam aeternam
10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
hostes sunt animae suae
11 manifesto ergo vobis veritatem
et non abscondam a vobis sermonem occultum
12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos
et derelinquebas prandium
et mortuos abscondebas per diem in domo tua
et nocte sepeliebas
ego obtuli orationem tuam Domino
13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
14 et nunc misit me Dominus ut curarem te
et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
15 ego enim sum Rafahel angelus
unus ex septem qui adstamus ante Dominum
16 cumque haec audissent turbati sunt
et trementes ceciderunt super faciem suam
17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei
ipsum benedicite et cantate illi
19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit
vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est
et ultra eum videre non potuerunt
22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum
et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius