1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus
David
2 et quasi adeps separatus est a carne
sic David a filiis Israhel
3 cum leonibus lusit quasi cum agnis
et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium
in iuventute sua
4 numquid non occidit gigantem
et extulit obprobrium de
gente
5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem
Goliae
6 ubi invocavit Dominum potentem
et dedit in dexteram eius
tollere hominem fortem in bello
et exaltare cornum gentis suae
7 sic in milibus glorificavit illum
et laudavit eum in benedictionibus Domini
in offerendo illi coronam gloriae
8 conteruit enim inimicos undique
et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem
conteruit cornum ipsorum usque in
aeternum
9 in omni opere
dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
10 de omni corde suo laudavit Dominum
et dilexit Deum qui fecit illum
et dedit illi contra inimicos potentiam
11 et stare fecit cantores contra altarium
et in sono eorum dulces fecit modos
12 et dedit in celebrationibus decus
et ornavit tempora usque ad consummationem vitae
ut laudarent sanctum nomen Domini
et amplificarent mane Dei sanctitatem
13 Christus purgavit peccata ipsius
et exaltavit in aeternum cornum ipsius
et dedit illi testamentum regum
et sedem gloriae in Israhel
14 post ipsum surrexit filius
sensatus
et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
15 Salomon imperavit in diebus pacis
cui subiecit Deus omnes hostes
ut conderet domum in nomine suo
et pararet sanctitatem in sempiternum
quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16 et impletus est quasi flumen sapientia
et terram retexit anima tua
17 et replesti in conparationibus enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
et dilectus es in pace tua
18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus
et interpretationibus miratae sunt te terrae
19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20 collegisti quasi auricalcum aurum
et ut plumbum conplesti argentum
21 et reclinasti femora tua mulieribus
potestatem habuisti in tuo corpore
22 dedisti maculam in gloria tua
et profugasti semen tuum
inducere iracundiam ad liberos tuos
et incitari stultitiam tuam
23 ut faceres imperium bipertitum
et ex Efraim imperare imperium durum
24 Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
28 et mutum prudentia Roboam
qui avertit gentem consilio suo
29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel
et dedit Efraim viam peccandi
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
30 valde
averterunt illos a terra sua
31 et quaesivit omnes nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio
et ab omnibus peccatis liberavit eos