1 occupatio magna creata est omnibus hominibus
et iugum grave super filios Adam
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturae in matrem omnium
2 cogitationes eorum et timores cordis
adinventio expectationis et dies finitionis
3 residentes super sedem gloriosam
usque ad humiliatum in terra et cinere
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam
usque ad eum qui operitur lino crudo
furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis
iracundia perseverans et contentio
5 et in tempore refectionis in cubile
somnus noctis inmutat scientiam eius
6 modicum tamquam nihil in requie
et ab eo in somnis quasi in die respectus
7 conturbatus est in visu cordis sui
tamquam qui evaserit in die belli
in tempore salutis suae exsurrexit
et admirans ad nullum timorem
8 cum omni carne ab homine usque ad pecus
et super peccatores septuplum
9 ad haec mors sanguis contentio et romphea
oppressiones famis et contritio et flagella
10 super iniquos creata sunt haec omnia
et propter illos factus est cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur
et aquae omnes in mare convertentur
12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
14 in aperiendo manus suas laetabitur
sic praevaricatores in consummatione tabescent
15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos
et radices inmundae super cacumen petrae sonant
16 viriditas super omnem aquam
et ad oram fluminis ante omnem faenum
evelletur
17 gratia sicut paradisus in benedictionibus
et misericordia in saeculo permanet
18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur
et in ea invenies thesaurum
19 fili
aedificatio civitatis confirmabit nomen
et super haec mulier inmaculata conputatur
20 vinum et musica laetificant cor
et super utraque dilectio sapientiae
21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam
et super utraque lingua suavis
22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus
et super hoc viride sationis
23 amicus et sodalis in tempore convenientes
et super utrosque mulier cum viro
24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis
et super eos misericordia liberabit
25 aurum et argentum constituet pedem
et super utrumque consilium beneplacitum
26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27 non est in timore Domini minoratio
et non est in eo inquirere adiutorium
28 timor Domini sicut paradisus benedictionis
et super omnem gloriam operuerunt illum
29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas
melius est enim mori quam indigere
30 vir respiciens in mensam alienam
non est vita eius in cogitatione victus
alit enim animam suam cibis alienis
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32 in ore inprudentis condulcabitur inopia
et in ventre eius ignis ardebit