1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa
et qui communicaverit superbo
inducet superbiam
2 pondus super se tollit qui honestiori
communicat
et ditiori te ne socius fueris
3 quid communicabit caccabus ad ollam
quando enim conliserint confringetur
4 dives iniuste egit et fremebit
pauper autem laesus tacebit
5 si largitus fueris adsumet te
et si non habueris derelinquet te
6 si habes convivet tecum et evacuabit te
et ipse non dolebit super te
7 si necessarius illi fueris subplantabit te
et subridens spem dabit narrans tibi bona
et dicet quid opus est tibi
8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter
et in novissimo derideat te
postea videns derelinquet te
et caput suum movebit ad te
10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11 noli esse humilis in sapientia tua
ne humiliatus in stultitiam seducaris
12 advocatus a potentiore discede
ex hoc enim magis te advocabit
13 ne inprobus sis ne inpingaris
et longe abesto ne eas in oblivionem
14 ne retineas ex aequo loqui cum illo
ne credas multis verbis illius
ex multa enim loquella temptabit te
et subridens interrogabit te
de absconditis tuis
15 inmitis animus
illius conservabit verba tua
et non parcet de malitia et de vinculis
16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo
quoniam cum subversione tua ambulas
17 audiens vero illa quasi in somnis vide
et vigilabis
18 omni vita tua
dilige Deum et invoca eum in salute tua
19 omne animal diligit similem sibi
sic et omnis homo proximum sibi
20 omnis caro ad similem sibi coniungitur
et omnis homo simili sui sociabitur
21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22 quae communicatio sancto homini ad canem
aut quae pax bona diviti ad pauperem
23 venatio leonis onager in heremo
sic pascua sunt divitum pauperes
24 et sicut abominatio est superbo humilitas
sic execratio divitis pauper
25 dives commotus confirmatur ab amicis
humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
26 diviti decepto multi recuperatores
locutus est superba et iustificaverunt illum
27 humilis deceptus est et insuper arguitur
locutus est sensate et non est datus ei locus
28 dives locutus est et omnes tacuerunt
et verbum illius usque ad nubes perducent
29 pauper locutus est et dicunt quis est hic
et si offenderit subvertunt illum
30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia
et nequissima paupertas in ore impii
31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
32 vestigium cordis boni et faciem bonam
difficile invenies et cum labore