1 pro victoria doctissimi filiorum Core
2 sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum
sic anima mea praeparata est ad te Deus
3 sitivit anima mea Deum fortem viventem
quando veniam et parebo ante faciem tuam
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem
cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
5 horum recordatus sum et effudi in me animam meam
quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei
in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
6 quare incurvaris anima mea et conturbas me
expecta Dominum quia adhuc confitebor ei
salutaribus vultus eius
7 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur
propterea recordabor tui
de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
8 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum
omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
9 per diem mandavit Dominus misericordiam suam
et in nocte canticum eius
mecum oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei
quare tristis incedo adfligente inimico
11 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei
dicentes tota die ubi est Deus tuus
12 quare incurvaris anima mea et conturbas me
expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei
salutibus vultus mei et Deo meo