1 David
iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi
et in Domino confidens non deficiam
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est
et ambulabo in veritate tua
4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6 lavabo in innocentia manus meas
et circuibo altare tuum Domine
7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8 Domine dilexi habitaculum domus tuae
et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne auferas cum peccatoribus animam meam
cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus scelus est
et dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in simplicitate mea gradiar
redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in recto
in ecclesiis benedicam Domino