1 benedic anima mea Domino
Domine Deus meus magnificatus es nimis
gloria et decore indutus es
2 amictus luce quasi vestimento
extendens caelos ut pellem
3 qui tegis aquis cenacula eius
qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super basem suam
non commovebitur in saeculum et in saeculum
6 abysso quasi vestimento operuisti eam
super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendent montes et descendent
campi
ad locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non pertransibunt
nec revertentur ut operiant terram
10 qui emittis fontes in convallibus
ut inter medios montes fluant
11 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12 super ea volucres caeli morabuntur
de medio nemorum dabunt vocem
13 qui inrigas montes de cenaculis tuis
de fructu operum tuorum implebitur terra
14 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum
ut educat panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis
ad exhilarandam faciem oleo
panis autem cor hominis roborat
16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 montes excelsi cervis
petra refugium ericiis
19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox
in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23 egreditur homo ad opus suum
et ad servitutem suam usque ad vesperam
24 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti
impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et latum manibus
ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
26 ibi naves pertranseunt
Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28 dante te illis colligent
aperiente manum tuam replebuntur bono
29 abscondes vultum tuum et turbabuntur
auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur
et instaurabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in sempiternum
laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et tremet
tangit montes et fumabunt
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint
benedic anima mea Domino