1 victori David
2 in Domino speravi quomodo dicitis animae meae
transvola in montem ut avis
3 quia ecce impii tetenderunt arcum
posuerunt sagittam suam super nervum
ut sagittent in abscondito rectos corde
4 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius
oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
6 Dominus iustum probat
impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
7 pluet super peccatores laqueos
ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars
calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit
rectum videbunt facies eorum