1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
2 omnis via viri recta sibi videtur
adpendit autem corda Dominus
3 facere misericordiam et iudicium
magis placent Domino quam victimae
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis
lucerna impiorum peccatum
5 cogitationes robusti semper in abundantia
omnis autem piger semper in egestate
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est
et inpingetur ad laqueos mortis
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
9 melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
11 multato pestilente sapientior erit parvulus
et si sectetur sapientem sumet scientiam
12 excogitat iustus de domo impii
ut detrahat impios in malum
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis
et ipse clamabit et non exaudietur
14 munus absconditum extinguet iras
et donum in sinu indignationem maximam
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
17 qui diligit epulas in egestate erit
qui amat vinum et pinguia non ditabitur
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
19 melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti
et inprudens homo dissipabit illud
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam
inveniet vitam et iustitiam et gloriam
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
23 qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam
24 superbus et arrogans vocatur indoctus
qui in ira operatur superbiam
25 desideria occidunt pigrum
noluerunt enim quicquam manus eius operari
26 tota die concupiscit et desiderat
qui autem iustus est tribuet et non cessabit
27 hostiae impiorum abominabiles
quia offeruntur ex scelere
28 testis mendax peribit
vir oboediens loquitur victoriam
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum
qui autem rectus est corrigit viam suam
30 non est sapientia non est prudentia
non est consilium contra Dominum
31 equus paratur ad diem belli
Dominus autem salutem tribuet