1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 ista est religio victimae quam constituit Dominus
praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti
qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium
4 et tinguens digitum in sanguine eius
asperget contra fores tabernaculi septem vicibus
5 conburetque eam cunctis videntibus
tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis
6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum
sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat
7 et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra
commaculatusque erit usque ad vesperam
8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus
et inmundus erit usque ad vesperam
9 colliget autem vir mundus cineres vaccae
et effundet eos extra castra in loco purissimo
ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam
aspersionis
quia pro peccato vacca conbusta est
10 cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta
sua
inmundus erit usque ad vesperum
habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos
sanctum iure perpetuo
11 qui tetigerit cadaver hominis
et propter hoc septem diebus fuerit inmundus
12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur
si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari
13 omnis qui tetigerit humanae animae morticinum
et aspersus hac commixtione non fuerit
polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel
quia aqua expiationis non est aspersus
inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum
14 ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo
omnes qui ingrediuntur tentorium illius
et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus
15 vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit
16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui
sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus
17 tollent de cineribus conbustionis atque peccati
et mittent aquas vivas super eos in vas
18 in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum
asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem
et homines huiuscemodi contagione pollutos
19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die
expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua
et mundus erit ad vesperam
20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus
peribit anima illius de medio ecclesiae
quia sanctuarium Domini polluit
et non est aqua lustrationis aspersus
21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum
ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua
omnis qui tetigerit aquas expiationis
inmundus erit usque ad vesperam
22 quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet
et anima quae horum quippiam tetigerit
inmunda erit usque ad vesperum