1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel
et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas
a cunctis principibus tribuum virgas duodecim
et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi
et una virga cunctas eorum familias continebit
4 ponesque eas in tabernaculo foederis
coram testimonio ubi loquar ad te
5 quem ex his elegero germinabit virga eius
et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel
quibus contra vos murmurant
6 locutusque est Moses ad filios Israhel
et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus
fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
8 sequenti die regressus
invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi
et turgentibus gemmis eruperant flores
qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios
Israhel
videruntque et receperunt singuli virgas suas
10 dixitque Dominus ad Mosen
refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi
in signum rebellium filiorum
et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen
ecce consumpti sumus omnes perivimus
13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur
num usque ad internicionem cuncti delendi sumus