1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi
et Dathan atque Abiram filii Heliab
Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
2 surrexerunt contra Mosen
aliique filiorum Israhel ducenti
quinquaginta viri
proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur
3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt
sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est
et in ipsis est Dominus
cur elevamini super populum Domini
4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem
5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem
mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant
et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei
6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua
tu Core et omne concilium tuum
7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino
et quemcumque elegerit ipse erit sanctus
multum erigimini filii Levi
8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi
9 num parum vobis est
quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi
ut serviretis ei in cultu tabernaculi
et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi
ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
11 et omnis globus tuus stet contra Dominum
quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
12 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab
qui responderunt non venimus
13 numquid parum est tibi
quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat
ut occideres in deserto
nisi et dominatus fueris nostri
14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis
et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum
an et oculos nostros vis eruere
non venimus
15 iratusque Moses valde ait ad Dominum
ne respicias sacrificia eorum
tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis
nec adflixerim quempiam eorum
16 dixitque ad Core
tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino
et Aaron die crastino separatim
17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum
offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula
Aaron quoque teneat turibulum suum
18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron
19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi
apparuit cunctis gloria Domini
20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait
21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt
fortissime Deus spirituum universae carnis
num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
23 et ait Dominus ad Mosen
24 praecipe universo populo
ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram
25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram
et sequentibus eum senioribus Israhel
26 dixit ad turbam
recedite a tabernaculis hominum impiorum
et nolite tangere quae ad eos pertinent
ne involvamini in peccatis eorum
27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum
Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum
cum uxoribus et liberis omnique frequentia
28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me
ut facerem universa quae cernitis
et non ex proprio ea corde protulerim
29 si consueta hominum morte interierint
et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent
non misit me Dominus
30 sin autem novam rem fecerit Dominus
ut aperiens terra os suum degluttiat eos
et omnia quae ad illos pertinent
descenderintque viventes in infernum
scietis quod blasphemaverint Dominum
31 confestim igitur ut cessavit loqui
disrupta est terra sub pedibus eorum
32 et aperiens os suum devoravit illos
cum tabernaculis suis et universa substantia
33 descenderuntque vivi in infernum operti humo
et perierunt de medio multitudinis
34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum
fugit ad clamorem pereuntium dicens
ne forte et nos terra degluttiat
35 sed et ignis egressus a Domino
interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
36 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
37 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis
ut tollat turibula quae iacent in incendio
et ignem huc illucque dispergat
quoniam sanctificata sunt
38 in mortibus peccatorum
producatque ea in lamminas et adfigat altari
eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint
ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel
39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea
in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit
et produxit ea in lamminas adfigens altari
40 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur
ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron
ad offerendum incensum Domino
ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius
loquente Domino ad Mosen
41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die
contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret
43 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis
quod postquam ingressi sunt operuit nubes
et apparuit gloria Domini
44 dixitque Dominus ad Mosen
45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos
cumque iacerent in terra
46 dixit Moses ad Aaron
tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper
pergens cito ad populum ut roges pro eis
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit
47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem
quam iam vastabat incendium
obtulit thymiama
48 et stans inter mortuos ac viventes
pro populo deprecatus est et plaga cessavit
49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et
septingenti
absque his qui perierant in seditione Core
50 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi
foederis
postquam quievit interitus