1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos
sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
3 unusquisque matrem et patrem suum timeat
sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis
ego Dominus Deus vester
5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero
quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit
et peribit anima illa de populo suo
9 cum messueris segetes terrae tuae
non tondebis usque ad solum superficiem terrae
nec remanentes spicas colliges
10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis
sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes
ego Dominus Deus vester
11 non facietis furtum
non mentiemini
nec decipiet unusquisque proximum suum
12 non peierabis in nomine meo
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum
non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum
sed timebis Deum tuum
quia ego sum Dominus
15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis
nec consideres personam pauperis
nec honores vultum potentis
iuste iudica proximo tuo
16 non eris criminator et susurro in populis
non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo
sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
19 leges meas custodite
iumenta tua non facies coire cum alterius
generis animantibus
agrum non seres diverso semine
veste quae ex duobus texta est non indueris
20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis
quae sit ancilla etiam nubilis
et tamen pretio non redempta nec libertate donata
vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii
arietem
22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino
et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera
auferetis praeputia eorum
poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis
Domino
25 quinto autem anno comedetis fructus
congregantes poma quae proferunt
ego Dominus Deus vester
26 non comedetis cum sanguine
non augurabimini nec observabitis somnia
27 neque in rotundum adtondebitis comam
nec radatis barbam
28 et super mortuo non incidetis carnem vestram
neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
29 ne prostituas filiam tuam
et contaminetur terra et impleatur piaculo
30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
31 ne declinetis ad magos
nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos
ego Dominus Deus vester
32 coram cano capite consurge et honora personam senis
et time Deum tuum
ego sum Dominus
33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos
ne exprobretis ei
34 sed sit inter vos quasi indigena
et diligetis eum quasi vosmet ipsos
fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti
ego Dominus Deus vester
35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio
in regula in pondere in mensura
36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia
et facite ea ego Dominus