1 militia est vita hominis super terram
et sicut dies mercennarii dies eius
2 sicut servus desiderat umbram
et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
3 sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi
4 si dormiero dico quando consurgam
et rursum expectabo vesperam
et replebor doloribus usque ad tenebras
5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris
cutis mea aruit et contracta est
6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur
et consumpti sunt absque ulla spe
7 memento quia ventus est vita mea
et non revertetur oculus meus ut videat bona
8 nec aspiciet me visus hominis
oculi tui in me et non subsistam
9 sicut consumitur nubes et pertransit
sic qui descenderit ad inferos non ascendet
10 nec revertetur ultra in domum suam
neque cognoscet eum amplius locus eius
11 quapropter et ego non parcam ori meo
loquar in tribulatione spiritus mei
confabulabor cum amaritudine animae meae
12 numquid mare sum ego aut cetus
quia circumdedisti me carcere
13 si dixero consolabitur me lectulus meus
et relevabor loquens mecum in strato meo
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
16 desperavi nequaquam ultra iam vivam
parce mihi nihil enim sunt dies mei
17 quid est homo quia magnificas eum
aut quia ponis erga eum cor tuum
18 visitas eum diluculo et subito probas illum
19 usquequo non parces mihi
nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum
quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
21 cur non tolles peccatum meum
et quare non auferes iniquitatem meam
ecce nunc in pulvere dormiam
et si mane me quaesieris non subsistam