1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos
secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius super caput meum
et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum
et in circuitu meo pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur
et senes adsurgentes stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat
11 auris audiens beatificabat me
et oculus videns testimonium reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum cui non esset adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat
et cor viduae consolatus sum
14 iustitia indutus sum
et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum
et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17 conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar
et sicut palma multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20 gloria mea semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam
et intenti tacebant ad consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus
cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram
tamen maerentium consolator