1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4 qui posuit castra sua in medio populi sui
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5 venit Assur ex montibus ab aquilone
in multitudine fortitudinis suae
cuius multitudo obturavit torrentes
et equi eorum cooperuerunt valles
6 dixit se incensurum fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio
infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum
et tradidit eum in manus feminae
et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus
nec filii Titan percusserunt eum
nec excelsi gigantes inposuerunt se illi
sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9 exuit enim se vestimenta viduitatis
et induit se vestimenta laetitiae
in exultatione filiorum Israhel
10 unxit faciem suam unguento
conligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum
11 sandalia eius rapuerunt oculos eius
pulchritudo eius captivam fecit animam eius
amputavit pugione cervicem eius
12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13 tunc ululaverunt castra Assyriorum
quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14 filii puellarum conpunxerunt eos
et sicut pueros fugientes occiderunt eos
perierunt in proelio a facie Domini mei
15 hymnum cantemus Domino
hymnum novum cantemus Deo nostro
16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute
et quem superare nemo potest
17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt
misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis
petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20 vae genti insurgenti super genus meum
Dominus enim omnipotens vindicabit in eis
in die iudicii visitabit illos
21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum
ut urantur et sentiant usque in sempiternum
22 et factum est post haec
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
adorare Dominum
et mox ut purificati sunt
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis
quae dedit illi populus
et conopeum quod ipsa sustulerat in
anathema oblivionis
24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum
et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua
et Iudith magna facta est in Bethulia
et praeclarior erat universae terrae Israhel
26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta
ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae
ex quo defunctus est Manasses vir eius
27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque
et dimisit abram suam liberam
et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29 luxitque illam omnis populus diebus septem
30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel
et post mortem eius annis multis
31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis
in numero dierum sanctorum accepit
et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem
EXPLICIT LIBER IUDITH