1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis
libros et munera ad Ezechiam
audierat enim quod aegrotasset et convaluisset
2 laetatus est autem super eis Ezechias
et ostendit eis cellam aromatum
et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi
et omnes apothecas supellectilis suae
et universa quae inventa sunt in thesauris eius
non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias
in domo sua et in omni potestate sua
3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam
et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te
et dixit Ezechias
de terra longinqua venerunt ad me de Babylone
4 et dixit quid viderunt in domo tua
et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt
non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis
5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt
et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in
Babylonem
non relinquetur quicquam dicit Dominus
7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent
et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
8 et dixit Ezechias ad Isaiam
bonum verbum Domini quod locutus est
et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis