1 laetabitur deserta et invia
et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans
gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron
ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri
3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus
ipse veniet et salvabit vos
5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum
quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
7 et quae erat arida in stagnum
et sitiens in fontes aquarum
in cubilibus in quibus prius dracones habitabant
orietur viror calami et iunci
8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur
non transibit per eam pollutus
et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per
eam
9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi
et ambulabunt qui liberati fuerint
10 et redempti a Domino
convertentur et venient in Sion cum laude
et laetitia sempiterna super caput eorum
gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus