1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda
urbs fortitudinis nostrae salvator
ponetur in ea murus et antemurale
2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
4 sperastis in Domino in saeculis aeternis
in Domino Deo forti in perpetuum
5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem
humiliabit humiliabit eam usque ad terram
detrahet eam usque ad pulverem
6 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus
egenorum
7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
9 anima mea desideravit te in nocte
sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo
ad te
cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
10 misereamur impio et non discet iustitiam
in terra sanctorum inique gessit
et non videbit gloriam Domini
11 Domine exaltetur manus tua et non videant
videant et confundantur zelantes populi
et ignis hostes tuos devoret
12 Domine dabis pacem nobis
omnia enim opera nostra operatus es nobis
13 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te
tantum in te recordemur nominis tui
14 morientes non vivant gigantes non resurgant
propterea visitasti et contrivisti eos
et perdidisti omnem memoriam eorum
15 indulsisti genti Domine indulsisti genti
numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
16 Domine in angustia requisierunt te
in tribulatione murmuris doctrina tua eis
17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum
dolens clamat in doloribus suis
sic facti sumus a facie tua Domine
18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum
salutes non fecimus in terra
ideo non ceciderunt habitatores terrae
19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent
expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere
quia ros lucis ros tuus
et terram gigantum detrahes in ruinam
20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te
abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo
ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum
et revelabit terra sanguinem suum
et non operiet ultra interfectos suos