1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae
2 qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas
ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam
ad populum terribilem post quem non est alius
gentem expectantem expectantem et conculcatam
cuius diripuerunt flumina terram eius
3 omnes habitatores orbis qui moramini in terra
cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis
et clangorem tubae audietis
4 quia haec dicit Dominus ad me
quiescam et considerabo in loco meo
sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis
5 ante messem enim totus effloruit
et inmatura perfectio germinabit
et praecidentur ramusculi eius falcibus
et quae derelicta fuerint abscidentur
excutientur
6 et relinquentur simul avibus montium et
bestiis terrae
et aestate perpetua erunt super eum volucres
et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt
7 in tempore illo deferetur munus Domino exercituum
a populo divulso et dilacerato
a populo terribili post quem non fuit alius
a gente expectante expectante et conculcata
cuius diripuerunt flumina terram eius
ad locum nominis Domini exercituum montem Sion