1 interim fames omnem terram vehementer premebat
2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant
dixit Iacob ad filios suos
revertimini et emite pauxillum escarum
3 respondit Iudas
denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens
non videbitis faciem meam
nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter
et ememus tibi necessaria
5 si autem non vis non ibimus
vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens
non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam
ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem
7 at illi responderunt
interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem
si pater viveret si haberemus fratrem
et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus
numquid scire poteramus quod dicturus esset
adducite vobiscum fratrem vestrum
8 Iudas quoque dixit patri suo
mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere
ne moriamur nos et parvuli nostri
9 ego suscipio puerum de manu mea require illum
nisi reduxero et tradidero eum tibi
ero peccati in te reus omni tempore
10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos
si sic necesse est facite quod vultis
sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris
et deferte viro munera
modicum resinae et mellis et styracis et
stactes et terebinthi et amigdalarum
12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum
et illam quam invenistis in sacculis reportate
ne forte errore factum sit
13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem
et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin
ego autem quasi orbatus absque liberis ero
15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul
praecepit dispensatori domus suae dicens
introduc viros domum
et occide victimas et instrue convivium
quoniam mecum sunt comesuri meridie
17 fecit ille sicut fuerat imperatum
et introduxit viros domum
18 ibique exterriti dixerunt mutuo
propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis
nostris introducti sumus
ut devolvat in nos calumniam
et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
20 locuti sunt
oramus domine ut audias
iam ante descendimus ut emeremus escas
21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium
aperuimus sacculos nostros
et invenimus pecuniam in ore saccorum
quam nunc eodem pondere reportamus
22 sed et aliud adtulimus argentum
ut emamus quae necessaria sunt
non est in nostra conscientia
quis eam posuerit in marsuppiis nostris
23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere
Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis
vestris
nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo
eduxitque ad eos Symeon
24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos
deditque pabula asinis eorum
25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie
audierant enim quod ibi comesuri essent panem
26 igitur ingressus est Ioseph domum suam
obtuleruntque ei munera tenentes in manibus
et adoraverunt proni in terram
27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens
salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit
et incurvati adoraverunt eum
29 adtollens autem oculos Ioseph
vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait
iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi
et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre
suo
et erumpebant lacrimae
et introiens cubiculum flevit
31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus
Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum
inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis
et profanum putant huiuscemodi convivium
33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua
et minimus iuxta aetatem suam
et mirabantur nimis
34 sumptis partibus quas ab eo acceperant
maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet
biberuntque et inebriati sunt cum eo