1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat
et implevit quae locutus est
2 concepitque et peperit filium in senectute sua
tempore quo praedixerat ei Deus
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus
quicumque audierit conridebit mihi
7 rursumque ait
quis auditurum crederet Abraham quod Sarra
lactaret filium
quem peperit ei iam seni
8 crevit igitur puer et ablactatus est
fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem
dixit ad Abraham
10 eice ancillam hanc et filium eius
non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 cui dixit Deus
non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua
omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius
quia in Isaac vocabitur tibi semen
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam
quia semen tuum est
14 surrexit itaque Abraham mane
et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius
tradiditque puerum et dimisit eam
quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15 cumque consumpta esset aqua in utre
abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere
dixit enim non videbo morientem puerum
et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17 exaudivit autem Deus vocem pueri
vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens
quid agis Agar noli timere
exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18 surge tolle puerum et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum
19 aperuitque oculos eius Deus
quae videns puteum aquae abiit
et implevit utrem deditque puero bibere
20 et fuit cum eo
qui crevit et moratus est in solitudine
et factus est iuvenis sagittarius
21 habitavitque in deserto Pharan
et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad
Abraham
Deus tecum est in universis quae agis
23 iura ergo per Dominum
ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae
sed iuxta misericordiam quam feci tibi
facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24 dixitque Abraham ego iurabo
25 et increpavit Abimelech
propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem
sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 cui dixit Abimelech
quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea
ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum
istum
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee
quia ibi uterque iuraverunt
32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae
eius
reversique sunt in terram Palestinorum
Abraham vero plantavit nemus in Bersabee
et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis