1 hii sunt ergo principes familiarum
et genealogia eorum qui ascenderunt mecum
in regno Artarxersis regis de Babylone
2 de filiis Finees Gersom
de filiis Ithamar Danihel
de filiis David Attus
3 de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias
et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta
4 de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri
5 de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri
6 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri
7 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri
8 de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri
9 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel
et cum eo ducenti decem et octo viri
10 de filiis Selomith filius Iosphiae
et cum eo centum sexaginta viri
11 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri
12 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan
et cum eo centum decem viri
13 de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum
Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
14 de filiis Beggui Uthai et Zacchur
et cum eo septuaginta viri
15 congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva
et mansimus ibi diebus tribus
quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi
et non inveni ibi
16 itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam
et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan
et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes
et Ioarib et Helnathan sapientes
17 et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco
et posui in ore eorum verba
quae loquerentur ad Addom et ad fratres
eius Nathinneos
in loco Casphiae
ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri
18 et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos
virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel
et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari
fratres eius et filios eius viginti
20 et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum
Nathinneos ducentos viginti
omnes hii suis nominibus vocabantur
21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva
ut adfligeremur coram Domino Deo nostro
et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris
universaeque substantiae nostrae
22 erubui enim petere regem auxilium et equites
qui defenderent nos ab inimico in via
quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes
qui quaerunt eum in bonitate
et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes
qui derelinquunt eum
23 ieiunavimus autem et rogavimus Deum
nostrum pro hoc
et evenit nobis prospere
24 et separavi de principibus sacerdotum duodecim
Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
25 adpendique eis argentum et aurum
et vasa consecrata domus Dei nostri
quae obtulerat rex et consiliatores eius
et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
26 et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta
et vasa argentea centum auri centum talenta
27 et crateras aureos viginti
qui habebant solidos millenos
et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
28 et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum
quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
29 vigilate et custodite
donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum
et ducibus familiarum Israhel
in Hierusalem et thesaurum
domus Domini
30 susceperunt autem sacerdotes et Levitae
pondus argenti et auri et vasorum
ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri
31 promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi
ut pergeremus Hierusalem
et manus Dei nostri fuit super nos
et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via
32 et venimus Hierusalem
et mansimus ibi diebus tribus
33 die autem quarta
adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri
per manum Meremoth filii Uriae
sacerdotis
et cum eo Eleazar filius Finees
cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae
34 iuxta numerum et pondus omnium
descriptumque est omne pondus in tempore illo
35 sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis
obtulerunt holocaustomata Deo Israhel
vitulos duodecim pro omni Israhel
arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem
hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino
36 dederunt autem edicta regis satrapis
qui erant de conspectu regis
et ducibus trans Flumen
et elevaverunt populum et domum Dei