1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
terra cum induxero super eam gladium
et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis
et constituerit eum super se speculatorem
3 et ille viderit gladium venientem super terram
et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo
4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae
non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum
sanguis ipsius super caput eius erit
5 sonum bucinae audivit et non se observavit
sanguis eius in ipso erit
si autem custodierit animam suam salvavit
6 quod si speculator viderit gladium venientem
et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
veneritque gladius et tulerit de eis animam
ille quidem in iniquitate sua captus est
sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram
7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel
audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
8 si me dicente ad impium impie morte morieris
non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua
ipse impius in iniquitate sua morietur
sanguinem autem eius de manu tua requiram
9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur
non fuerit conversus a via sua
ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel
sic locuti estis dicentes
iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt
et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii
sed ut revertatur impius a via sua et vivat
convertimini a viis vestris pessimis
et quare moriemini domus Israhel
12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit
et impietas impii non nocebit ei
in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
et iustus non poterit vivere in iustitia sua
in quacumque die peccaverit
13 etiam si dixero iusto quod vita vivat
et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem
omnes iustitiae eius oblivioni tradentur
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
14 sin autem dixero impio morte morieris
et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit
in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum
vita vivet non morietur
16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei
iudicium et iustitiam fecit vita vivet
17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini
et ipsorum via iniusta est
18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua
feceritque iniquitatem
morietur in eis
19 et cum recesserit impius ab impietate sua
feceritque iudicium et iustitiam
vivet in eis
20 et dicitis non recta via Domini
unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel
21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense
in quinta mensis transmigrationis nostrae
venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere
antequam veniret qui fugerat
aperuitque os meum donec veniret ad me mane
et aperto ore meo non silui amplius
23 et factum est verbum Domini ad me dicens
24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes
aiunt
unus erat Abraham et hereditate possedit terram
nos autem multi nobis data est terra in possessionem
25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus
qui in sanguine comeditis
et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras
et sanguinem funditis
numquid terram hereditate possidebitis
26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes
et unusquisque uxorem proximi sui polluit
et terram hereditate possidebitis
27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus
vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent
et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum
qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur
28 et dabo terram in solitudinem et desertum
et deficiet superba fortitudo eius
et desolabuntur montes Israhel
eo quod nullus sit qui per eos transeat
29 et scient quia ego Dominus
cum dedero terram desolatam et desertam
propter universas abominationes suas quas operati sunt
30 et tu fili hominis
filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes
venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
et sedent coram te populus meus
et audiunt sermones tuos et non faciunt eos
quia in canticum oris sui vertunt illos
et avaritiam suam sequitur cor eorum
32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur
et audient verba tua et non facient ea
33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit
tunc scient quod prophetes fuerit inter eos