1 fecit et altare holocausti de lignis setthim
quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
2 cuius cornua de angulis procedebant
operuitque illud aeneis lamminis
3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa
lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam
et subter eam in altaris medio arulam
5 fusis quattuor anulis
per totidem retiaculi summitates
ad inmittendos vectes ad portandum
6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant
ipsum autem altare non erat solidum
sed cavum ex tabulis et intus vacuum
8 fecit et labrum aeneum cum base sua
de speculis mulierum quae excubabant in ostio
tabernaculi
9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso
retorta cubitorum centum
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis
capita columnarum et tota operis celatura argentea
11 aeque ad septentrionalis
plagam
tentoria columnae basesque et capita columnarum
eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
12 in ea vero plaga quae occidentem respicit
fuere tentoria cubitorum quinquaginta
columnae decem cum basibus suis aeneae
et capita columnarum celata argentea
13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis
unum tenebat latus
15 et in parte altera
quia utraque introitum tabernaculi facit
quindecim aeque cubitorum erant tentoria
columnae tres et bases totidem
16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
17 bases columnarum fuere aeneae
capita autem earum cum celaturis suis argentea
sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium
ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
quod habebat viginti cubitos in longitudine
altitudo vero quinque cubitorum erat
iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
19 columnae autem ingressus fuere
quattuor
cum basibus aeneis
capitaque earum et celaturae argenteae
20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii
quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi
in caerimonias Levitarum
per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda
Domino per Mosen iubente conpleverat
23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan
qui et ipse artifex lignorum egregius fuit
et polymitarius atque plumarius
ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii
et quod oblatum in donariis
viginti novem talentorum fuit
et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum
a viginti annis et supra
de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
26 fuerunt praeterea centum talenta argenti
e quibus conflatae sunt bases sanctuarii
et introitus ubi velum pendet
27 centum bases factae sunt de talentis centum
singulis talentis per bases singulas supputatis
28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita
columnarum
quas et ipsas vestivit argento
29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia
et quadringenti supra sicli
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii
et altare aeneum cum craticula sua
omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius
et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum