1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens
quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum
ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt
et quae praecepit Dominus
2 cumque vocasset eos Moses
et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum
opus
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel
qui cum instarent operi
cotidie mane vota populus offerebat
4 unde artifices venire conpulsi
5 dixerunt Mosi
plus offert populus quam necessarium est
6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari
nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii
sicque cessatum est a muneribus offerendis
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
8 feceruntque omnes corde sapientes
ad explendum opus tabernaculi cortinas decem
de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto
opere vario et arte polymita
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos
et in latitudine quattuor
una mensura erat omnium cortinarum
10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri
et alias quinque sibi invicem copulavit
11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere
et in ora cortinae alterius similiter
12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos
qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
14 fecit et saga undecim de pilis caprarum
ad operiendum tectum tabernaculi
15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta
et in latitudine cubitos quattuor
unius mensurae erant omnia saga
16 quorum quinque iunxit seorsum
et sex alia separatim
17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius
et quinquaginta in ora sagi alterius
ut sibi invicem iungerentur
18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum
et unum pallium ex omnibus sagis fieret
19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis
aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius
et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
22 binae incastraturae erant per singulas tabulas
ut altera alteri iungeretur
sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
24 cum quadraginta basibus argenteis
duae bases sub una tabula ponebantur
ex utraque angulorum parte
ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem
fecit viginti tabulas
26 cum quadraginta argenteis basibus
duas bases per singulas tabulas
27 contra occidentem vero
id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit
fecit sex tabulas
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
29 quae iunctae erant deorsum usque sursum
et in unam conpagem pariter ferebantur
ita fecit ex utraque parte per angulos
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim
binas scilicet bases sub singulis tabulis
31 fecit et vectes de lignis setthim quinque
ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas
et extra hos quinque alios vectes
ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
33 fecit quoque vectem alium
qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
34 ipsa autem tabulata deauravit
et circulos eorum fecit aureos
per quos vectes induci possint
quos et ipsos aureis lamminis operuit
35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac
bysso retorta
opere polymitario varium atque distinctum
36 et quattuor columnas de lignis setthim
quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi
ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere
plumarii
38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro
basesque earum fudit aeneas