1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab
et super quattuor non convertam eum
eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth
et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
3 et disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda
et super quattuor non convertam eum
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel
et super quattuor non convertam eum
pro eo quod vendiderit argento iustum
et pauperem pro calciamentis
7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinant
et filius ac pater eius ierunt ad puellam
ut violarent nomen sanctum meum
8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum
cuius altitudo cedrorum altitudo eius
et fortis ipse quasi quercus
et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter
10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti
et eduxi vos in deserto quadraginta annis
ut possideretis terram Amorrei
11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas
et de iuvenibus vestris nazarenos
numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
12 et propinabatis nazarenis
vino
et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
13 ecce ego stridebo super vos
sicut stridet plaustrum onustum faeno
14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam
et robustus non salvabit animam suam
15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur
et ascensor equi non salvabit animam suam
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus