1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae
regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda
2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui
sicut David pater eius
3 sed ambulavit in via regum Israhel
insuper et filium suum consecravit transferens per ignem
secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel
4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis
et in collibus et sub omni ligno frondoso
5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel
in Hierusalem ad proeliandum
cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum
6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae
et eiecit Iudaeos de Ahilam
et Idumei venerunt in Ahilam
et habitaverunt ibi usque in diem hanc
7 misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum
dicens servus tuus et filius tuus ego sum
ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel
qui consurrexerunt adversum me
8 et cum collegisset argentum et aurum
quod invenire potuit in domo Domini
et in thesauris regis
misit regi Assyriorum munera
9 qui et adquievit voluntati eius
ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam
et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit
10 perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis
Assyriorum in Damascum
cumque vidisset altare Damasci
misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem
iuxta omne opus eius
11 extruxitque Urias sacerdos altare
iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco
ita fecit Urias sacerdos
donec veniret rex Ahaz de Damasco
12 cumque venisset rex de Damasco
vidit altare et veneratus est illud
ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum
13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum
quae obtulerat super altare
14 porro altare aeneum quod erat coram Domino
transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini
posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem
15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens
super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium
vespertinum
et holocaustum regis et sacrificium eius
et holocaustum universi populi terrae
et sacrificia eorum et libamina eorum
et omnem sanguinem holocausti
et universum sanguinem victimae super illud effundes
altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam
16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz
17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper
et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud
et posuit super pavimentum stratum lapide
18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo
et ingressum regis exterius convertit in templo Domini
propter regem Assyriorum
19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
20 dormivitque Ahaz cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David
et regnavit Ezechias filius eius pro eo