1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
2 fecitque quod rectum erat coram Domino
iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus
excepto quod non est ingressus templum Domini
et adhuc populus delinquebat
3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam
et in muro Ophel multa construxit
4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda
et in saltibus castella et turres
5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos
dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti
et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei
haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
6 corroboratusque est Ioatham
eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo
7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera
scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
9 dormivitque Ioatham cum patribus suis
et sepelierunt eum in civitate David
et regnavit Achaz filius eius pro eo