1 et dixit Samuhel ad Saul
me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel
nunc ergo audi vocem Domini
2 haec dicit Dominus exercituum
recensui quaecumque fecit Amalech Israheli
quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
3 nunc igitur vade et percute Amalech
et demolire universa eius
non parcas ei
sed interfice a viro usque ad mulierem
et parvulum atque lactantem
bovem et ovem camelum et asinum
4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos
ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech
tetendit insidias in torrente
6 dixitque Saul Cineo
abite recedite atque descendite ab Amalech
ne forte involvam te cum eo
tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel
cum ascenderent de Aegypto
et recessit Cineus de medio Amalech
7 percussitque Saul Amalech
ab Evila donec venias Sur
quae est e regione Aegypti
8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum
omne autem vulgus interfecit in ore gladii
9 et pepercit Saul et populus Agag
et optimis gregibus ovium et armentorum
et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant
nec voluerunt disperdere ea
quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt
10 factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
11 paenitet me quod constituerim Saul regem
quia dereliquit me et verba mea opere non implevit
contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte
12 cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane
nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum
et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala
venit ergo Samuhel ad Saul
et
13 dixit ei Saul
benedictus tu Domino implevi verbum Domini
14 dixitque Samuhel
et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis
et armentorum quam ego audio
15 et ait Saul de Amalech adduxerunt ea
pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis
ut immolarentur Domino Deo tuo
reliqua vero occidimus
16 dixit autem Samuhel ad Saul
sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte
dixitque ei loquere
17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis
caput in tribubus Israhel factus es
unxitque te Dominus regem super Israhel
18 et misit te Dominus in via et ait
vade et interfice peccatores Amalech
et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum
19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es
et fecisti malum in oculis Domini
20 et ait Saul ad Samuhelem
immo audivi vocem Domini
et ambulavi in via per quam misit me Dominus
et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci
21 tulit autem populus de praeda oves et boves
primitias eorum quae caesa sunt
ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
22 et ait Samuhel
numquid vult Dominus holocausta aut victimas
et non potius ut oboediatur voci Domini
melior est enim oboedientia quam victimae
et auscultare magis quam offerre adipem arietum
23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare
et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere
pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini
abiecit te ne sis rex
24 dixitque Saul ad Samuhel
peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua
timens populum et oboediens voci eorum
25 sed nunc porta quaeso peccatum meum
et revertere mecum ut adorem Dominum
26 et ait Samuhel ad Saul
non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini
et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
27 et conversus est Samuhel ut abiret
ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est
28 et ait ad eum Samuhel
scidit Dominus regnum Israhel a te hodie
et tradidit illud proximo tuo meliori te
29 porro Triumphator in Israhel non parcet
et paenitudine non flectetur
neque enim homo est ut agat paenitentiam
30 at ille ait peccavi
sed nunc honora me coram senibus populi mei
et coram Israhel
et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
31 reversus ergo Samuhel secutus est Saulem
et adoravit Saul Dominum
32 dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech
et oblatus est ei Agag pinguissimus
et dixit Agag sicine separat amara mors
33 et ait Samuhel
sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus
sic absque liberis erit inter mulieres mater tua
et in frusta concidit Samuhel Agag coram
Domino in Galgalis
34 abiit autem Samuhel in Ramatha
Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath
35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae
verumtamen lugebat Samuhel Saul
quoniam Dominum paenitebat
quod constituisset regem Saul super Israhel