1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias
et quomodo occidisset universos prophetas gladio
2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens
haec mihi faciant dii et haec addant
nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis
3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas
venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
4 et perrexit in desertum via unius diei
cumque venisset et sederet subter unam iuniperum
petivit animae suae ut moreretur et ait
sufficit mihi Domine tolle animam meam
neque enim melior sum quam patres mei
5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi
et ecce angelus tetigit eum
et dixit illi surge comede
6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae
comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi
surge comede grandis enim tibi restat via
8 qui cum surrexisset comedit et bibit
et ambulavit in fortitudine cibi illius
quadraginta diebus et quadraginta noctibus
usque ad montem Dei Horeb
9 cumque venisset illuc mansit in spelunca
et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia
10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum
quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel
altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio
et derelictus sum ego solus
et quaerunt animam meam ut auferant eam
11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino
et ecce Dominus transit
et spiritus grandis et fortis
subvertens montes et conterens petras ante Dominum
non in spiritu Dominus
et post spiritum commotio non in commotione Dominus
12 et post commotionem ignis non in igne Dominus
et post ignem sibilus aurae tenuis
13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio
et egressus stetit in ostio speluncae
et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia
14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum
quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel
altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio
et derelictus sum ego solus
et quaerunt animam meam ut auferant eam
15 et ait Dominus ad eum
vade et revertere in viam tuam per desertum in
Damascum
cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam
16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel
Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula
ungues prophetam pro te
17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu
et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia
universorum genua quae non sunt incurvata
Baal
et omne os quod non adoravit eum osculans manum
19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat
arantem duodecim iugis boum
et ipse in duodecim arantibus unus erat
cumque venisset Helias ad eum
misit pallium suum super illum
20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait
osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te
dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi
21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud
et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt
consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei