1 factum est autem post haec
ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos
et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei
munera
3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten
4 cepit ergo David mille quadrigas eius
et septem milia equites
ac viginti milia virorum peditum
subnervavitque omnes equos curruum
exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
5 supervenit autem et Syrus damascenus
ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba
sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
6 et posuit milites in Damasco
ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera
adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat
7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer
et adtulit eas in Hierusalem
8 nec non de Thebath et Chun urbibus Adadezer
aeris plurimum
de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
9 quod cum audisset Thou rex Emath
percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis
Suba
10 misit Aduram filium suum ad regem David
ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei
eo quod expugnasset et percussisset
Adadezer
adversarius quippe Thou erat Adadezer
11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex
David Domino
cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus
tam de Idumea et Moab et filiis Ammon
quam de Philisthim et Amalech
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum
decem et octo milia
13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David
salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
14 regnavit ergo David super universum Israhel
et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum
et Iosaphat filius Ahilud a commentariis
16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes
et Susa scriba
17 Banaias vero filius Ioiada super
legiones Cherethi et Felethi
porro filii David primi ad manum regis