1 alleluia
laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius
laudate eum omnes exercitus eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
5 laudent nomen Domini
quoniam ipse mandavit et creata sunt
6 et statuit ea in saeculum et in saeculum
praeceptum dedit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo
quae facitis sermonem eius
9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
13 quoniam sublime nomen eius solius
14 gloria eius in caelo et in terra
et exaltavit cornu populi sui
laus omnibus sanctis eius
filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia