1 Onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus
ulciscens Dominus et habens furorem
ulciscens Dominus in hostes suos
et irascens ipse inimicis suis
3 Dominus patiens et magnus fortitudine
et mundans non faciet innocentem
Dominus in tempestate et turbine viae eius
et nebulae pulvis pedum eius
4 increpans mare et exsiccans illud
et omnia flumina ad desertum deducens
infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
5 montes commoti sunt ab eo
et colles adsolati sunt
et contremuit terra a facie eius
et orbis et omnes habitantes in eo
6 ante faciem indignationis eius quis stabit
et quis resistet in ira furoris eius
indignatio eius effusa est ut ignis
et petrae dissolutae sunt ab eo
7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis
et sciens sperantes in se
8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius
et inimicos eius persequentur tenebrae
9 quid cogitatis contra Dominum
consummationem ipse faciet
non consurget duplex tribulatio
10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur
sic convivium eorum pariter potantium
consumentur quasi stipula ariditate plena
11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam
mente pertractans praevaricationem
12 haec dicit Dominus
si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit
adflixi te et non adfligam te ultra
13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo
et vincula tua disrumpam
14 et praecipiet super te Dominus
non seminabitur ex nomine tuo amplius
de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile
ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem
celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua
quia non adiciet ultra ut pertranseat in te
Belial universus interiit