1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph
ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente
solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana
Bethel
2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi
usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer
finiunturque regiones eius mari Magno
4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et
possessio eorum
contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
6 egrediunturque confinia in mare
Machmethath vero aquilonem respicit
et circuit terminus contra orientem in
Thanathselo
et pertransit ab oriente Ianoe
7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha
et pervenit in Hiericho
et egreditur ad Iordanem
8 de Taffua
pertransitque contra mare in valle Harundineti
suntque egressus eius in mare Salsissimum
haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
9 urbesque quae separatae sunt
filiis Ephraim
in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in
Gazer
habitavitque Chananeus in medio Ephraim
usque in diem hanc tributarius