1 Verba Hieremiae filii Helciae
de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin
2 quod factum est verbum Domini ad eum
in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda
in tertiodecimo anno regni eius
3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda
usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda
usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
5 priusquam te formarem in utero novi te
et antequam exires de vulva sanctificavi te
prophetam gentibus dedi te
6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum
quoniam ad omnia quae mittam te ibis
et universa quaecumque mandavero tibi
loqueris
8 ne timeas a facie eorum
quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum
et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna
ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
11 et factum est verbum Domini ad me dicens
quid tu vides Hieremia
et dixi virgam vigilantem ego video
12 et dixit Dominus ad me bene vidisti
quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud
13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens
quid tu vides
et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
14 et dixit Dominus ad me
ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus
et venient et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Hierusalem
et super omnes muros eius in circuitu
et super universas urbes Iuda
16 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum
qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum
17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge
et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi
ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum
18 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam
et in columnam ferream
et in murum aereum super omnem terram
regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt
quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te