1 Domine Deus meus es tu exaltabo te
confitebor nomini tuo
quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam
domum alienorum ut non sit civitas
et in sempiternum non aedificetur
3 super hoc laudabit te populus fortis
civitas gentium robustarum timebit te
4 quia factus es fortitudo pauperi
fortitudo egeno in tribulatione sua
spes a turbine umbraculum ab aestu
spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem
5 sicut aestum in siti tumultum alienorum
humiliabis
et quasi calore sub nube torrente propaginem
fortium marcescere facies
6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium convivium vindemiae
pinguium medullatorum vindemiae defecatae
7 et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes
populos
et telam quam orditus est super universas nationes
8 praecipitabit mortem in sempiternum
et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie
et obprobrium populi sui auferet de universa terra
quia Dominus locutus est
9 et dicet in die illa ecce Deus
noster iste
expectavimus eum et salvabit nos
iste Dominus sustinuimus eum
exultabimus et laetabimur in salutari eius
10 quia requiescet manus Domini in monte isto
et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
11 et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum
et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident
et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem