1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini
pro eo quod transgressi sunt foedus meum
et legem meam praevaricati sunt
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
4 ipsi regnaverunt et non ex me
principes extiterunt et non cognovi
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
5 proiectus est vitulus tuus Samaria
iratus est furor meus in eis
usquequo non poterunt emundari
6 quia ex Israhel et ipse est
artifex fecit illum et non est Deus
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent
culmus stans non est in eis germen non faciet farinam
quod si et fecerit alieni comedent eam
8 devoratus est Israhel
nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur
onager solitarius sibi Ephraim
munera dederunt amatoribus
10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos
et quiescent paulisper ab onere regis et principum
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum
factae sunt ei arae in delictum
12 scribam ei multiplices leges meas
quae velut alienae conputatae sunt
13 hostias adfer adfer
immolabunt carnes et comedent
Dominus non suscipiet eas
nunc recordabitur iniquitatis eorum
et visitabit peccata eorum
ipsi in Aegyptum convertentur
14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra
et Iudas multiplicavit urbes munitas
et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes
illius