1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat
vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi
qui respondit adsum
2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras
cumque venatu aliquid adprehenderis
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti
et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
5 quod cum audisset Rebecca
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
6 dixit filio suo Iacob
audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
7 adfer mihi venationem tuam
et fac cibos ut comedam
et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos
ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
11 cui ille respondit
nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
12 si adtractaverit me pater meus et senserit
timeo ne putet sibi voluisse inludere
et inducat super me maledictionem pro benedictione
13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi
tantum audi vocem meam
et perge adferque quae dixi
14 abiit et adtulit deditque matri
paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18 quibus inlatis dixit pater mi
et ille respondit audio quis tu es fili mi
19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus
feci sicut praecepisti mihi
surge sede et comede de venatione mea
ut benedicat mihi anima tua
20 rursum Isaac ad filium suum
quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi
qui respondit voluntatis Dei fuit
ut cito mihi occurreret quod volebam
21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi
et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac
vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
23 et non cognovit eum
quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant
benedicens ergo illi
24 ait tu es filius meus Esau
respondit ego sum
25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione
tua fili mi
ut benedicat tibi anima mea
quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum
quo hausto
26 dixit ad eum
accede ad me et da mihi osculum fili mi
27 accessit et osculatus est eum
statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait
ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit
Dominus
28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae
abundantiam frumenti et vini
29 et serviant tibi populi et adorent te tribus
esto dominus fratrum tuorum
et incurventur ante te filii matris tuae
qui maledixerit tibi sit maledictus
et qui benedixerit benedictionibus repleatur
30 vix Isaac sermonem impleverat
et egresso Iacob foras venit Esau
31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens
surge pater mi et comede de venatione filii tui
ut benedicat mihi anima tua
32 dixitque illi Isaac quis enim es tu
qui respondit ego sum primogenitus filius tuus
Esau
33 expavit Isaac stupore vehementi
et ultra quam credi potest admirans ait
quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi
et comedi ex omnibus priusquam tu venires
benedixique ei et erit benedictus
34 auditis Esau sermonibus patris
inrugiit clamore magno et consternatus ait
benedic etiam mihi pater mi
35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam
36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob
subplantavit enim me en altera vice
primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam
rursumque ad patrem
numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui
et omnes fratres eius servituti illius subiugavi
frumento et vino stabilivi eum
tibi post haec fili mi ultra quid faciam
38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem
habes pater
mihi quoque obsecro ut benedicas
cumque heiulatu magno fleret
39 motus Isaac dixit ad eum
in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
40 erit benedictio tua
vives gladio et fratri tuo servies
tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
41 oderat ergo semper Esau Iacob
pro benedictione qua benedixerat ei pater
dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei
ut occidam Iacob fratrem meum
42 nuntiata sunt haec Rebeccae
quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum
ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
43 nunc ergo fili audi vocem meam
et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
45 et cesset indignatio eius
obliviscaturque eorum quae fecisti in eum
postea mittam et adducam te inde huc
cur utroque orbabor filio in una die
46 dixit quoque Rebecca ad Isaac
taedet me vitae meae propter filias Heth
si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere