1 tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices
montes Israhel audite verbum Domini
2 haec dicit Dominus Deus
eo quod dixerit inimicus de vobis euge
altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis
3 propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus
pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum
et facti in hereditatem reliquis gentibus
et ascendistis super labium linguae et obprobrium populi
4 propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei
haec dicit Dominus Deus montibus et collibus
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
et urbibus derelictis quae depopulatae sunt
et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum
5 propterea haec dicit Dominus Deus
quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus
et de Idumea universa
qui dederunt terram meam sibi in hereditatem
cum gaudio et toto corde ex animo
et eiecerunt eam ut vastarent
6 idcirco vaticinare super humum Israhel
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
haec dicit Dominus Deus
ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum
eo quod confusionem gentium sustinueritis
7 idcirco haec dicit Dominus Deus
ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt
ipsae confusionem suam portent
8 vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis
et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel
prope est enim ut veniat
9 quia ecce ego ad vos
et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem
10 et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel
et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur
11 et replebo vos hominibus et iumentis
et multiplicabuntur et crescent
et habitari vos faciam sicut a principio
bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio
et scietis quia ego Dominus
12 et adducam super vos homines populum meum Israhel
et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem
et non addes ultra ut absque eis sis
13 haec dicit Dominus Deus
pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es
et suffocans gentem tuam
14 propterea homines non comedes amplius
et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus
15 nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium
et obprobrium populorum nequaquam portabis
et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus
16 et factum est verbum Domini ad me dicens
17 fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis
iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me
18 et effudi indignationem meam super eos
pro sanguine quem fuderunt super terram
et in idolis suis polluerunt eam
19 et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
20 et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt
et polluerunt nomen sanctum meum
cum diceretur de eis populus Domini iste est
et de terra eius egressi sunt
21 et peperci nomini meo sancto
quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt
22 idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus
non propter vos ego faciam domus Israhel
sed propter nomen sanctum meum
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
23 et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes
quod polluistis in medio earum
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum
cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
24 tollam quippe vos de gentibus
et congregabo de universis terris
et adducam vos in terram vestram
25 et effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris
et ab universis idolis vestris mundabo vos
26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri
et auferam cor lapideum de carne vestra
et dabo vobis cor carneum
27 et spiritum meum ponam in medio vestri
et faciam ut in praeceptis meis ambuletis
et iudicia mea custodiatis et operemini
28 et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris
et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
29 et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris
et vocabo frumentum et multiplicabo illud
et non inponam in vobis famem
30 et multiplicabo fructum ligni et genimina agri
ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus
31 et recordabimini viarum vestrarum pessimarum
studiorumque non bonorum
et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra
32 non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus
Israhel
33 haec dicit Dominus Deus
in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris
et habitari fecero urbes
et instauravero ruinosa
34 et terra deserta fuerit exculta
quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris
35 dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis
et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt
36 et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus aedificavi dissipata
plantavique inculta
ego Dominus locutus sum et fecerim
37 haec dicit Dominus Deus
adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis
multiplicabo eos sicut gregem hominum
38 ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius
sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum
et scient quia ego Dominus