1 facies et altare de lignis setthim
quod habebit quinque cubitos in longitudine
et totidem in latitudine id est quadrum
et tres cubitos in altitudine
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres
et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula
omnia vasa ex aere fabricabis
4 craticulamque in modum retis aeneam
per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
5 quos pones subter arulam altaris
eritque craticula usque ad altaris medium
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos
quos operies lamminis aeneis
7 et induces per circulos
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud
sicut tibi in monte monstratum est
9 facies et atrium tabernaculi
in cuius plaga australi contra meridiem
erunt tentoria de bysso retorta
centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis
quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
11 similiter in latere aquilonis
per longum erunt tentoria centum cubitorum
columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri
et capita earum cum celaturis suis argentea
12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
et columnae decem basesque totidem
13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur
columnaeque tres et bases totidem
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim
columnas tres et bases totidem
16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum
viginti
ex hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
columnas habebit quattuor cum basibus totidem
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis
capitibus argenteis et basibus aeneis
18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum
in latitudine quinquaginta
altitudo quinque cubitorum erit
fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias
tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
20 praecipe filiis Israhel
ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum piloque contusum
ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii
extra velum quod oppansum est testimonio
et conlocabunt eam Aaron et filii eius
ut usque mane luceat coram Domino
perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel