1 haec sunt iudicia quae propones eis
2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi
in septimo egredietur liber gratis
3 cum quali veste intraverit cum tali exeat
si habens uxorem et uxor egredietur simul
4 sin autem dominus dederit illi uxorem
et peperit filios et filias
mulier et liberi eius erunt domini sui
ipse vero exibit cum vestitu suo
5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos
non egrediar liber
6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes
perforabitque aurem eius subula
et erit ei servus in saeculum
7 si quis vendiderit filiam suam in famulam
non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam
populo autem alieno vendendi non habet
potestatem
si spreverit eam
9 sin autem filio suo desponderit eam
iuxta morem filiarum faciet illi
10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias
et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
13 qui autem non est insidiatus
sed Deus illum tradidit in manu eius
constituam tibi locum quo fugere debeat
14 si quis de industria occiderit proximum suum et per
insidias
ab altari meo evelles eum ut moriatur
15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum
convictus noxae morte moriatur
17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
18 si rixati fuerint viri
et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno
et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum
innocens erit qui percussit
ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga
et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus
non subiacebit poenae quia pecunia illius est
22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem
et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit
subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris
et arbitri iudicarint
23 sin autem mors eius fuerit subsecuta
reddet animam pro anima
24 oculum pro oculo dentem pro dente
manum pro manu pedem pro pede
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere
livorem pro livore
26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae
et luscos eos fecerit
dimittet liberos pro oculo quem eruit
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae
similiter dimittet eos liberos
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui
fuerint
lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius
dominusque bovis innocens erit
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius
et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum
occideritque virum aut mulierem
et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
30 quod si pretium ei fuerit inpositum
dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit
simili sententiae subiacebit
32 si servum ancillamque invaserit
triginta siclos argenti dabit domino
bos vero lapidibus opprimetur
33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam
cecideritque bos vel asinus in eam
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum
quod autem mortuum est ipsius erit
35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit
et ille mortuus fuerit
vendent bovem vivum et divident pretium
cadaver autem mortui inter se dispertient
36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius
et non custodivit eum dominus suus
reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet