1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei
et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum
2 tulerunt Philisthim arcam Dei
et intulerunt eam in templum Dagon
et statuerunt eam iuxta Dagon
3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die
ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini
et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo
4 rursumque mane die alio consurgentes
invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram
coram arca Domini
caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae
erant super limen
5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo
propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon
et omnes qui ingrediuntur templum eius
super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem
6 adgravata autem est manus Domini super Azotios
et demolitus est eos
et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius
7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt
non maneat arca Dei Israhel apud nos
quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum
8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se
et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel
responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel
et circumduxerunt arcam Dei Israhel
9 illis autem circumducentibus eam
fiebat manus Dei per singulas civitates
interfectionis magnae nimis
et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem
et conputrescebant prominentes extales eorum
10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron
cumque venisset arca Dei in Accaron
exclamaverunt Accaronitae dicentes
adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel
ut interficiat nos et populum nostrum
11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum
qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum
et non interficiat nos cum populo nostro
12 fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus
et gravissima valde manus Dei
viri quoque qui mortui non fuerant
percutiebantur in secretiori parte natium
et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum