1 et rex Aegypti congregavit exercitum
sicut harena quae est circa ora maris
et naves multas
et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo
et addere illud regno suo
2 et exiit in Syriam verbis pacificis
et aperiebant ei
quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam
eo quod socer suus esset
3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus
ponebat custodias militum in singulis civitatibus
4 et ut adpropiavit Azoto
ostenderunt ei templum Dagon succensum
et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta
et eorum qui caesi erant in bello tumulos
quos fecerat secus viam
5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei
et tacuit rex
6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria
et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus
et reversus est Hierusalem
8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam
maritimam
et cogitabat in Alexandrum consilia mala
9 et misit legatos ad Demetrium dicens
veni conponamus inter nos pactum
et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander
et regnabis in regno patris tui
10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam
quaesivit enim me occidere
11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio
et abalienavit se ab Alexandro
et manifestae factae sunt inimicitiae eius
13 et intravit Ptolomeus Antiochiam
et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae
14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus
quia rebellabant qui erant in locis illius
15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello
et produxit Ptolomeus rex exercitum
et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur
rex autem Ptolomeus exaltatus est
17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri
et misit Ptolomeo
18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia
et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea
ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem
et fecerunt contra eam machinas multas
21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem
et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam
et scripsit Ionathae ne obsideret
sed occurreret sibi ad conloquium festinato
23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri
et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem Ptolomaidae
et invenit gratiam in conspectu eius
25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant
et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27 et statuit ei principatum sacerdotii
et quaecumque alia habuit prius pretiosa
et fecit eum principem amicorum
28 et postulavit Ionathas a rege
ut inmunem faceret Iudaeam
toparcias id est
et Samariam
et promisit ei talenta trecenta
29 et consensit rex
et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis
misimus ad vos ut sciretis
32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33 genti Iudaeorum amicis nostris
et conservantibus quae iusta sunt apud nos
decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum
quam erga nos habent
34 statuimus ergo illis omnes
fines Iudaeae
et tres civitates Lyddam et Ramathae
quae additae sunt Iudaeae ex Samaria
et omnes confines earum
sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis
pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos
et pro fructibus terrae et pomorum
35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum
ex hoc tempore remittimus eis
et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
36 omnia ipsis concedimus
et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus
37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri
38 et vidit Demetrius rex
quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit
dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum
excepto peregrino exercitu quem contraxit ab
insulis gentium
et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius
et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium
et iit ad Emalcuhel Arabum
qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris
sui
et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius
et inimicitias exercituum eius adversum illum
et mansit illic diebus multis
41 et misit Ionathas ad Demetrium regem
ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem
et qui in praesidiis erant
quia inpugnabant Israhel
42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens
non haec tantum faciam tibi et genti tuae
sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium
quia discessit omnis exercitus meus
44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam
et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum
et volebant interficere regem
46 et fugit rex in aulam
et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis
et coeperunt pugnare
47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium
et convenerunt omnes simul ad eum
et dispersi sunt omnes per civitatem
48 et occiderunt in illa die centum milia hominum
et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die
et liberaverunt regem
49 et viderunt qui erant de civitate
quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant
et infirmati sunt mente sua
et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et
civitatem
51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem
et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis
et in conspectu omnium qui erant in regno eius
et nominati sunt in regno
et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui
et siluit terra in conspectu eius
53 et mentitus est omnia quaecumque dixit
et alienavit se ab Ionathan
et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat
et vexabat eum valde
54 post haec autem reversus est Tryfon
et Antiochus cum eo puer adulescens
et regnavit et inposuit diadema
55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus
quos disperserat Demetrius
et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens
constituo tibi sacerdotium
et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis
58 et misit illi vasa aurea et ministerium
et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura
et habere fibulam auream
59 et Simonem fratrem eius constituit ducem
a terminis Tyri usque ad fines Aegypti
60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates
et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium
et venit Ascalona
et occurrerunt ei de civitate honorifice
61 et abiit inde Gazam
et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam
et succendit quae in circuitu erant civitates
et praedatus est eas
62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram
et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem
et perambulavit regionem usque Damascum
63 et audivit Ionathas
quia praevaricati sunt principes Demetrii
in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo
volentes eum removere a negotio regni
64 et occurrit illis
fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam
65 et adplicuit Simon ad Bethsuram
et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos
66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis
et eiecit eos inde
et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo
et tendebant ei insidias in montibus
ipse autem occurrit ex adverso
69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis
et commiserunt proelium
70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes
et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi
et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus
71 et scidit Ionathas vestimenta sua
et posuit terram in capite suo et oravit
72 et reversus est ad eos in proelium
et convertit illos et pugnaverunt
73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum
et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua
et pervenerunt usque illuc
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum
et regressus est Ionatha in Hierusalem