1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam
in anno tertio dicens
vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae
2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab
erat autem fames vehemens in Samaria
3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae
Abdias autem timebat Dominum valde
4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini
tulit ille centum prophetas
et abscondit eos quinquagenos in speluncis
et pavit eos pane et aqua
5 dixit ergo Ahab ad Abdiam
vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles
si forte invenire possimus herbam
et salvare equos et mulos
et non penitus iumenta intereant
6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas
Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei
qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait
num tu es domine mi Helias
8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
9 et ille quid peccavi inquit
quoniam trades me servum tuum in manu Ahab
ut interficiat me
10 vivit Dominus Deus tuus
non est gens aut regnum quo non miserit dominus
meus te requirens
et respondentibus cunctis non est hic
adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris
11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
12 cumque recessero a te
spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro
ingressus nuntiabo Ahab
et non inveniet te et interficiet me
servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua
13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim
cum interficeret Hiezabel prophetas Domini
quod absconderim de prophetis Domini centum viros
quinquagenos et quinquagenos in speluncis
et paverim eos pane et aqua
14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me
15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto
quia hodie apparebo ei
16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei
venitque Ahab in occursum Heliae
17 et cum vidisset eum ait
tune es ille qui conturbas Israhel
18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus
patris tui
qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
19 verumtamen nunc mitte
et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli
et prophetas Baal quadringentos quinquaginta
prophetasque lucorum quadringentos
qui comedunt de mensa Hiezabel
20 misit Ahab ad omnes filios Israhel
et congregavit prophetas in monte Carmeli
21 accedens autem Helias ad omnem populum ait
usquequo claudicatis in duas partes
si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum
et non respondit ei populus verbum
22 et ait rursum Helias ad populum
ego remansi propheta Domini solus
prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt
23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum
et in frusta caedentes ponant super ligna
ignem autem non subponant
et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna
ignemque non subponam
24 invocate nomina deorum vestrorum
et ego invocabo nomen Domini
et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus
respondens omnis populus ait optima propositio
25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum
et facite primi quia vos plures estis
et invocate nomina deorum vestrorum
ignemque non subponatis
26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis
fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem
dicentes Baal exaudi nos
et non erat vox nec qui responderet
transiliebantque altare quod fecerant
27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens
clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur
aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
28 clamabant ergo voce magna
et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis
donec perfunderentur sanguine
29 postquam autem transiit meridies
et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet
nec audiebatur vox neque aliquis respondebat
nec adtendebat orantes
30 dixit Helias omni populo venite ad me
et accedente ad se populo
curavit altare Domini quod destructum fuerat
31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob
ad quem factus est sermo Domini dicens
Israhel erit nomen tuum
32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini
fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
33 et conposuit ligna
divisitque per membra bovem et posuit super ligna
34 et ait
implete quattuor hydrias aqua
et fundite super holocaustum et super ligna
rursumque dixit etiam secundo hoc facite
qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite
feceruntque et tertio
35 et currebant aquae circa altare
et fossa aquaeductus repleta est
36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum
accedens Helias propheta ait
Domine Deus Abraham Isaac et Israhel
hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus
et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec
37 exaudi me Domine exaudi me
ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus
et tu convertisti cor eorum iterum
38 cecidit autem ignis Domini
et voravit holocaustum et ligna et lapides
pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens
39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait
Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
40 dixitque Helias ad eos
adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex
eis
quos cum conprehendissent
duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi
41 et ait Helias ad Ahab
ascende comede et bibe
quia sonus multae pluviae est
42 ascendit Ahab ut comederet et biberet
Helias autem ascendit in vertice Carmeli
et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare
qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam
et rursum ait illi revertere septem vicibus
44 in septima autem vice
ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari
qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende
ne occupet te pluvia
45 cumque se verterent huc atque illuc
ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus
et facta est pluvia grandis
ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel
46 et manus Domini facta est super Heliam
accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel