1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens
os tuum sumus et caro tua
2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul
tu eras qui educebas et introducebas Israhel
tibi enim dixit Dominus Deus tuus
tu pasces populum meum Israhel
et tu eris princeps super eum
3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron
et iniit David cum eis foedus coram Domino
unxeruntque eum regem super Israhel
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terrae
5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc
porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
6 dixitque
omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux
ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum
Ioab autem reliqua urbis extruxit
9 proficiebatque David vadens et crescens
et Dominus exercituum erat cum eo
10 hii principes virorum fortium David
qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel
iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11 et iste numerus robustorum David
Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta
iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites
qui erat inter tres potentes
13 iste fuit cum David in Aphesdommim
quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium
et erat ager regionis illius plenus hordeo
fugeratque populus a facie Philisthinorum
14 hic stetit in medio agri et defendit eum
cumque percussisset Philistheos
dedit Dominus salutem magnam populo suo
15 descenderunt autem tres de triginta principibus
ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam
quando Philisthim fuerant castrametati in valle
Raphaim
16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
17 desideravit igitur David et dixit
o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est
in porta
18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt
et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta
et adtulerunt ad David ut biberet
qui noluit sed magis libavit illam Domino
19 dicens
absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam
et sanguinem virorum istorum bibam
quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam
et ob hanc causam noluit bibere
haec fecerunt tres robustissimi
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium
et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos
et ipse erat inter tres nominatissimus
21 inter tres secundos inclitus et princeps
eorum
verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi
qui multa opera perpetrarat de Capsehel
ipse percussit duos Arihel Moab
et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23 et ipse percussit virum aegyptium
cuius statura erat quinque cubitorum
et habebat lanceam ut liciatorium texentium
descendit ergo ad eum cum virga
et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
24 haec fecit Banaia filius Ioiada
qui erat inter tres robustos nominatissimus
25 inter triginta primus
verumtamen ad tres usque non pervenerat
posuit autem eum David ad auriculam suam
26 porro fortissimi in exercitu
Asahel frater Ioab
et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27 Semmoth Arorites Helles Phallonites
28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin
Banaia Pharathonites
32 Uri de torrente Gaas
Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34 Ahiam filius Sachar Ararites
35 Eliphal filius Ur
36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39 Sellec Ammonites
Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
40 Iras Iethreus Gareb Iethreus
41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum
et cum eo triginta
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem
et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia