1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte
exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae
et non est refrigerium in fine hominis
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
2 quia ex nihilo nati sumus
et post hoc erimus tamquam
non fuerimus
quoniam fumus afflatus est in naribus nostris
et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum
3 quia extincta cinis erit corpus
et spiritus diffundetur tamquam mollis aer
et transiet vita nostra tamquam
vestigium nubis
et sicut nebula dissolvetur
quae fugata est a radiis solis et a calore illius
adgravata
4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus
et nemo memoriam habebit operum nostrorum
5 umbrae enim transitus est tempus nostrum
et non est reversio finis nostri
quoniam consignata est et nemo revertetur
6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt
et utamur creaturam tamquam in iuventute
celeriter
7 vino pretioso et unguentis nos impleamus
et non praetereat nos flos temporis
8 coronemus nos rosis antequam marcescant
nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
9 ubique relinquamus signa laetitiae
quoniam haec est pars nostra et haec est sors
10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae
nec veterani revereamur canos multi temporis
11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae
quod infirmum est enim inutile invenitur
12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis
et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se
nominat
14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15 gravis est nobis etiam ad videndum
quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo
et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis
et praefert novissima iustorum
et gloriatur patrem Deum se habere
17 videamus ergo si sermones illius veri sunt
et temptemus quae ventura sunt illi
et sciemus quae erunt novissima illius
18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum
et liberabit eum de manu contrariorum
19 contumelia et tormento interrogemus eum
ut sciamus reverentiam illius
et probemus patientiam ipsius
20 morte turpissima condemnemus illum
erit enim ei respectus ex sermonibus illius
21 haec cogitaverunt et erraverunt
excaecavit enim illos malitia eorum
22 et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem speraverunt iustitiae
nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem
et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius