1 tu autem Deus noster suavis et verus es
patiens et misericordia disponens omnia
2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam
et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3 nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio
nec umbra picturae labor sine fructu
effigies sculpta per varios colores
5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent
et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
7 sed et figulus mollem terram premens laboriose
fingit ad usus nostros unumquodque vas
et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa
similiter et quae his sunt contraria
horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat
et post pusillum se ducit unde
acceptus est
repetitus debitum animae quem habebat
9 sed est illi cura non quia laboraturus
est
nec quoniam brevis illi vita est
sed concertatur aurificibus et argentariis
sed et aerarios imitatur et gloriam praefert
quoniam res supervacuas fingit
10 cinis est cor eius
et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11 quoniam ignoravit qui se finxit
et qui inspiravit illi animam quae operatur
et qui insuflavit
spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum
esse vitam nostram
et conversationem vitae conpositam ad lucrum
et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere
qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt
inimici populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos
quibus neque oculorum visus est ad videndum
neque nares ad percipiendum spiritum
neque aures ad audiendum
nec digiti manuum ad tractandum
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
16 homo enim fecit illos
et qui spiritum mutuatus est is finxit illos
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis
melior est enim ipse his quos colit
quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
18 sed et animalia miserrima colunt
insensate enim conparata his aliis sunt
deteriora
19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
effugit autem Dei laudem et benedictionem eius